Sidebilder
PDF
ePub

who not long since, being admonished of his unmeasurable lies, said, 'I will do all the damage I can ; the lies will lie as long as they may, but they will avail among the people.' Mr. Rider's base affirmations have long cracked their credit. His flying Pegasus, namely, his deceitfulness, enables him to jump over all. Unless we take as sufficient proof your faith, truth, and honesty, which many merchants would refuse to take for their silliest wares, unless we take your attestation that your dreams are documents of Scripture, we cannot swallow this.

“Anaxagoras is reprehended by all men, as contrary to sense he affirmed snow to be black as ink. Have we not found an heir to him who can face out black to be white—that is, reproof to be approbations, denials affirmations, old to be young, falsehood to be truth, darkness to be light, substance to be figure, preaching to be communion, the Old Testament to be as fruitful as the New, the primitive Church and Fathers to have been late sectaries, Catholic to be heretical, etc. I bequeath then as in my testament to posterity, that hereafter, when men desire to specify people of such resolution as Anaxagoras and his said successor, they bestow on them for a perpetual memorial of such ancestors, not that they are impudent, contentious, frantic depravers, desperate falsifiers, corrupters against all palpable truth, but only that they ride or are Riders,

“Behold now the forehead of Mr. Rider, and think in equity whether impudence enjoyed ever a more ordinary tabernacle to seat and plant itself therein. Contrary to his declaration, worthy to wrest blushing out of a flint, Cajetan says ... This is a loud and lewd fifty-first untruth of Mr. Rider. Upon my conscience and honesty, if I could, I would follow him only by mildest method and modestest manner; but his inveterated and reiterated falsifications and blasphemies by no Christian mind might be less vigorously pursued than is done by me. Who could in any piety or peaceable disposition say or do less to his blasphemy than to apply to it the words of St. Cyril... but at the following words, Christians, stop your ears :- 0 pestiferous Puritancie! could not St. Paul bridle you from riding against his express testimony? But of this elsewhere, when I shall prove Mr. Rider a profound Puritan.? I was resolved to be courteous to him, if by reason of the craggy knots of my work I were not forced, against my will, from my planer to

my axe, 3

1 “Confutation,” page 95.

2« Confutation.” 3 Introduction to “Confutation."

(To be continued.)

233

DOCUMENTS.

I.-Sanctissimi Domini nostri Pii, divina providentia Papae

IX., Allocutio habita die XXIII Decembris MDCCCLXXII. ad S. R. E. Cardinales in aedibus Vaticanis.

VENERABILES FRATRES,

Iustus et misericors Deus, cuius inscrutabilia iudicia et investigabiles viae sunt, sinit adhuc Apostolicam hanc Sedem totamque cum ipsa Ecclesiam ingemiscere divexatam diuturna saevaque insectatione. Non immutata sane est, sed praegravata quotidie magis conditio Nobis vobisque facta, Venerabiles Fratres, ab occupatione Nostrarum provinciarum, et potissimum postquam ab annis iam plus duobus haec alma urbs Nostra subtracta fuit paterno regimini Nostro. Iugis autem experientia docuit, quam merito ab ipsis huius insectationis exordiis, impiarum sectarum machinatione promotae et ab earumdem alumnis rerum summa potitis patratae ac provec. tae, saepe in Allocutionibus Litterisque Nostris Apostolicis asseruerimus aperte, non alia de causa suprema civilis Nostri Principatus iura tanto nisu fuisse im petita, nisi ut ita via sterneretur ad abolendum, si fieri posset, spiritualem Principatum, quo fulgent Petri successores, delendamque catholicam Ecclesiam ipsumque Christi nomen in illa viventis et regnantis. Clarissime quidem id passim ostensum est ab infensis subalpini Gubernii gestis ; sed in primis ab iniquis illis legibus, quibus vel clerici ab altaribus divulsi suaque privati immunitate ad militiam vocati sunt, vel Episcopi proprio destituti fuerunt iuventutis instituendae munere suisque alicubi seminariis orbati ; tamen lucidior adhuc eiusdem consilii demonstratio nunc Nobis exibetur. Et sane ; in hac ipsa urbe exturbatis ob oculos Nostros, aut etiam violenter depulsis e propria sede compluribus religiosis familiis, bonisque Ecclesiae gravissimo subiectis tributo, nutuique mancipatis civilis potestatis ; iam nunc Coetui, ut aiunt, legislativo proposita fuit lex illi non absimilis, quae, non obstantibus Nostris denunciationibus et gravissimis condemnationibus, exequutioni in reliquis Italiae partibus gradatim demandata, in hoc etiam catholicae fidei centro religiosas familias extinguere debeat, bonaque Ecclesiae addicere fisco et publicae obiicere licitationi. Porro lex istaec, si tamen legis nomine scitum honestare licet ipsi naturali, divino et sociali iuri repugnans, multo iniquior et funestior Romae et circumpositis obtingit provinciis. Profundius enim et acrius iura vulnerat et possessiones universalis Ecclesiae, fonti ipsi insidiatur veri cultus socialis, quem religiosae familiae immani labore parique constantia et magnanimitate non in

regionibus tantum nostris promoverunt et perfecerunt, sed ad exteras quoque gentes et efferatas, posthabitis difficultatibus, molestiis, aerumnis ipsaque vita, attulerunt et porro afferunt; ac demum proprius refragatur apostolatus Nostri debito et iuri.

Siquidem, deletis Religiosis Familiis aut exinanitis, cleroque saeculari ad inopiam redacto et militaris conscriptionis causa rarescente, non solum hic, ut alibi, desiderabuntur qui panem verbi populo frangant, qui fidelibus sacramenta ministrent, qui adolescentiam instituant et muniant adversus innumeras insidias ei quotidie structas ; sed Romano quoque Pontifici subducentur auxilia quibus, uti universalis Magister et Pastor, ad totius Ecclesiae regimen tantopere indiget : spoliatio vero Romanae Ecclesiae ea occupabit bona, quae plusquam a nostratum donationibus, ab omnium catholicorum largitate congesta fuerunt et in hoc unitatis centro constituta ; atque ita quae Ecclesiae universalis usui et incrementis fuerant addicta, in extraneorum lucrum impie convertentur. Vix itaque didicimus, alterum e Subalpini Gubernii ministris significasse Legislativo Coetui propositum ei subiiciendi legem huiusmodi; monstrosam eius indolem illico prodidimus per epistolam die 16 iunii huius anni datam ad Cardinalem Nostrum' a Publicis Negotiis, ipsique mandavimus, ut novum hoc periculum Nobis impendens, sicuti cetera quae patimur, nuntiaret Legatis apud hanc Sanctam Sedem exterorum Principum. Verum cum proposita iam fuerit comminata lex, exigit omnino munus Apostolatus Nostri, ut editas antea expostulationes coram Vobis, Venerabiles Fratres, et Ecclesia universa elata voce iteremus, uti reapse facimus. Nefarium proinde hoc facinus in Iesu Christi nomine, cuius vice fungimur in terris, execrantes, auctoritate Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra illud damnamus una cum quolibet schemate legis, quae sibi potestatem arroget angendi, vexandi, minuendi, supprimendi Religiosas Familias Romae et in circ'impositis provinciis, ibique Ecclesiam privandi suis bonis, eaque addicendi fisco aut aliter erogandi. Irritum propterea pronunciamus iam nunc quidquid fieri velit contra iura et patrimonium Ecclesiae : cassamque prorsus et nullam declaramus quamlibet praedatorum bonorum acquisitionem quocumque titulo factam, quorum alienationi Apostolica haec Sedes numquam reclamare cessabit. Auctores autem et fautores huius legis meminerint censurarum poenarumque spiritualium, quas ipso facto incurrendas Apostolicae Constitutiones iurium Ecclesiae invasoribus infligunt; et animae suae, vinculis hisce spiritualibus obligatae, miserti desinant thesaurizare sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.

Verum acerrimus, quo perstringimur, dolor ob istas aliasque passim illatas Ecclesiae iniurias in Italia, non leviter exacerbatur praeterea a saevis, quibus eadem obnoxia est alibi, persequutionibus ; maxime vero in novo germanico Imperio, ubi non occultis tantum machinationibus, sed aperta quoque vi illi funditus subvertendae adlaboratur. Siquidem viri, qui non modo non profitentur sanctissimam religionem nostram, sed nec ipsam norunt, potestatem sibi vindicant praefiniendi dogmata et iura catholicae Ecclesiae. Et dum cam praefracte divexant, impudenter asserere non dubitant, nullum illi a se inferri detrimentum : imo calumniam ac irrisionem addentes iniuriae, saevientem persequutionem vitio vertere non verentur catholicorum; scilicet quod eorum Praesules et Clerus una cum fideli populo praeferre renuant civilis Imperii leges et placita sanctissimis Dei et Ecclesiae legibus et a religioso officio suo desciscere idcirco recusent. Utinam publicarum rerum moderatores diuturna docti experientia sibi tandem suadeant, ex eorum subditis neminem accuratius catholicis reddere Caesari quae sunt Caesaris, ideo praesertim quod religiose reddere studeant quae sunt Dei Deo.

Eamdem, quam Germanicum Imperium, viam iniisse videtur civilis auctoritas nonnullorum e pagis Helveticae Foederationis, sive decernendo de dogmatibus catholicae fidei, sive favendo apostatis, sive exercitium intercipiendo Episcopalis auctoritatis. Genevensis vero tractus Gubernium, licet solemni pacto adstrictum ad custodiendam tuendamque in suo territorio religionem catholicam, postquam per praeteritos annos aliquot edidit leges infensas auctoritati libertatique Ecclesiae, recentius catholicas scholas suppressit, alias e religiosis familiis eiecit, alias docendi munere Instituti proprio privavit; nuperrime vero abolere contendit auctoritatem, quam pluribus iam ab hinc annis ibi legitime exercet Venerabilis Frater Gaspar Episcopus Hebronensis, eumque spoliare parochiali suo beneficio; imo eo etiam progressum est, ut, publica excitatione proposita, cives illos invitaret et alliceret ad ecclesiasticum regimen schismatice subvertendum.

Non levia etiam Ecclesia patitur in catholica Hispania a Civili potestate.

Siquidem didicimus, propositam nuper fuisse, et iam a Legislativo Coetu ratam habitam legem de Cleri dote qua non modo solemnia franguntur pacta conventa, sed omnis prorsus recti iustique norma proculcatur.

Quae lex, cum spectet ad exasperandam inopiam servitutemque Cleri, et ad irritanda augendaque mala illustri illi nationi illata per postremos hosce annos in perniciem fidei et ecclesiasticae disciplinae a deploranda actorum Gubernii serie; sicuti Venerabilium Fratrum in Hispaniis Episcoporum iustissimas eorumque firmitate plane dignas querelas iam excitavit, sic nostras nunc poscit solemnes expostulationes.

Tristiora quoque commemoranda forent de exigua illa sed impudentissima schismaticorum Armeniorum manu, quae. Constantinopoli praesertim, per audaciam fraudis et violentiae suae, opprimere nititur multo copiosiorem eorum numerum, qui constantes in officio et fide permanserunt. Ementito namque catholico nomine, perstant ipsi in perduellione sua adversus supremam Nostram auctoritatem ac legitimum suum Patriarcham, qui eorum artibus eiectus exul ad Nos confugere debuit. Versutia vero sua eam apud civilem potestatem inierunt gratiam, ut non obstantibus Legati Nostri extraordinariiilluc ad res componendas missi studio et officiis, ac etiam Litteris Nostris ad serenissimum Turcarum Imperatorem datis, armorum adhibita vi, converterint in proprium usum aliquas e catholicorum Ecclesiis, coiverint in conciliabulum, sibique statuerint schismaticum Patriarcham; atque effecerint, ut catholici sua iam priventur immunitate, qua hactenus per publica pacta gavisi fuerunt.

De perstrictis tamen hactenus Ecclesiae vexationibus alias Nobis explicatius agendum erit fortasse, si aequissimae Nostrae denunciationes contemni pergant. Sed tot inter moeroris causas gaudemus, Venerabiles Fratres, recreari vos posse, sicuti et Nos erigimur, ab admirabili constantia et operositate catholici Episcopatus commemoratarum regionum non minus quam ceterarum ; quarum Antistites succincti lumbos in veritate et induti loricam iustitiae et huic Petri cathedrae devinctissimi nullis territi periculis, nullis aerumnis deiecti, sive singillatim, sive coniunctim, voce, scripto, expostulationibus, pastoralibus Litteris, Ecclesiae, Sanctae huius Sedis, suaque sacra iura fortiter, alacriterque propugnant una cum Clero et populo suo fideli ; ac iniustam vim cohibent, calumnias refellunt, insidias detegunt, frangunt impiorum audaciam, veritatis lucem omnibus ostendunt, confirmant honestos, compactaeque unitatis robur opponunt hostium undique irrumpentium incursui, Nobisque tot ecclesiae malis afflictis iucundissimum solatium exhibent et potens auxilium. Quod certe validius etiam evadet, si vincula fidei et caritatis, quibus mentes iungantur et affectus, arctiora quotidie et contentiora fieri curentur. Ei porro rei assequendae nemo peropportunum non censeat, ut qui Metropolitica auctoritate ecclesiasticis praesunt provinciis, cum Suffraganeis suis, meliori, qua per adiuncta temporum fieri possit, ratione consilia conferunt, per quae se invicem omnes in eadem mente eademque sententia obstringant et confirment, et ad difficile certamen contra impietatis ausus efficacius obeundum unanimi nisu se comparent.

Visitavit profecto Nos Dominus, Venerabiles Fratres, in gladio suo duro et grandi et forti ; ascenditque fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit. Sed numquid in aeternum

« ForrigeFortsett »