Sidebilder
PDF
ePub

proiiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc ? Absit : Non enim obliviscitur misereri Dominus, nec continet in ira misericordias suas ; sed qui multus est ad ignoscendum, ac propitiatur invocantibus eum in veritate ; effundet in nos divitias misericordiae suae. Divinam iram acceptabili hoc Dominici adventus tempore placare studeamus; Regique pacifico, qui proxime venturus est, ut pacem annuntiet hominibus bonae voluntatis, in novitate vitae ambulantes humiliter occurramus. Iustus et misericors Deus, cuius arcana dispositione nati sumus videre contritionem populi Nostri et contritionem Civitatis Sanctae, et sedere illic cum datur in manibus inimicorum, Ipse inclinet aurem suam et audiat, aperiat oculos suos et videat desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen Eius.

II.—THE WHITE SCAPULAR OF THE SACRED

HEART. BEATISSIME PATER,

Paulus Cardinalis Cullen, Archiepiscopus Dublinensis Beatitudini Vestriae eo quo par est obsequio exponit, Fideles in Hibernia, Anglia alibique ab aliquot annis solere gestare parvam imaginem Sacri Cordis Jesu lana alba acu depictam vel alias eidem lanae affixam e collo supra pectus pendentem, modo fere parvi scapularis et cum hisce verbis in lingua vernacula impressis : Cessa, Cor Jesu nobiscum est (italice: Fermati il cuor di Gesù è con noi). Orator ad magis augendam fidelium devotionem ac fiduciam

erga Sacratissimum Cor Jesu vestram Beatitudinem enixe rogat ut benigne concedere digneris aliquam indulgentiam iis fidelibus qui praedictam imaginem ut supra devote gestaverint.

Die 28 Octobris, 1872.

Indulgentiam centum dierum semel in die lucrandam benigne concedimus Christifidelibus deferentibus figuram supra dictam, recitando aliquam piam precem, videlicet, PaterAve-Gloria.

PIUS PP. IX.

Praesons rescriptum manu SSmi. exaratum exhibitum fuit in Secretaria S. Congnis. Indulgentiarum hac die 18 Decembris, 1872, ad formam decreti ejusdem S. Congnis diei 14 Aprilis, 1856. In quorum fidem, &c. Datum Romæ ex eadem Secretaria die et anno ut supra.

Dominicus Sarra, Substitutus.

III.-CONSTITUTIO APOSTOLICAE SEDIS.

Instructio S. Officii. Ad supremam hanc Congregationem nonnulla dubia delata sunt ab Amplitudine Tua proposita, quibus Feria IV., die 15 Junii labentis anni 1870, ita responsum est.

In quarto dubio, plura a Te congesta sunt. Et primo quidem anxium Te exhibebas circa magistratus catholicos et Gubernii servos, qui immunitatem asyli ecclesiastici violant, veritus nimirum ne omnes excommunicationi subjaceant, quae in Constitutione Apostolicae Sedis 12 Octobris 1869, est quinta inter excommunicationes latae sententiae R. Pontifici reservatas eaque est tenoris sequentis :-Immunitatem asyli ecclesiastici violare jubentes aut ausu temerario violantes. Qua Te anxietate ut eximerent Emi Patres, audito etiam SSmi oraculo, monitum Te voluere in ea formula verba : ausu temerario, utrumque membrum complecti. Ex quo intelligas eum tantum excommunicationem incurrere, qui ab aliis minime coactus, prudens ac sciens immunitatem asyli ecclesiastici aut violare jubet, aut exequendo violat, quem porro utpote omnis excusationis expertem excommunicationi subjacere mirum esse non debet.

Deinde similem aperiebas sollicitudinem quoad eosdem Magistratus et Gubernii servos trahentes clericos ad suum tribunal propter violationem legis civilis sive alio modo, quos omnes timebas excommunicatione esse irretitos quae in dicta Constitutione, Apostolicae Sedis, est septima inter excommunicationeslatae sententiae R. Pontifici speciali modo reservatas. Sed in ea formula attendere debes verbum cogentes, quod sane indicat, excommunicationem eos non attingere, qui subordinati sint, etiamsi judices fuerint, sed in eos tantum esse latam qui a nemine coacti vel agunt talia vel alios ad agendum cogunt, quos etiam indulgentiam nullam mereri facile perspicies.

Mirum autem visum est, quod tertio loco de iisdem censuris addebas, an revera excommunicationem incurrunt illi, qui vix ideam habent legum a longo tempore obsoletarum sive in Anglia sive in Gallia. Agitur enim de Constitutione Apostolicae Sedis, quae non a longo tempore, sed die 12 Octobris anno 1869 edita est, et in qua Summus Pontifex expresse monet censuras omnes, quae in ea continentur, non modo ex veterum canonum auctoritate, quatenus cum hac nostra constitutione conveniunt, verum etiam ex hac ipsa Constitutione Nostra, non secus ac si primum editae ab ea fuerint, vim suam prorsus accipere debere.—Non igitur adeo recentis legis, regulariter loquendo, ignorantia obtendi potest, cum fuerit ea Constitutio et pro tota Ecclesia in Urbe promulgata et ad omnes Ecclesiae partes reapse propagata et ubique jam celebretur.

Quarto loco quaerebas, an ii qui praedictas censuras incurrerunt, admonendi sint, quod porro minime constabat, utrum de interno an de externo foro quaereres. Sed si de interno res est, licet Theologi doceant, aliquando (hoc est debitis factis exceptionibus, de quibus iidem agunt) dissimulari cum poenitente posse, cum duo haec simul concurrunt, bona fides et indubia praevisio nullum ex admonitione fructum perceptum iri : heic tamen apertum est, sive ob personarum qualitatem quae excommunicationi subjiciuntur, sive ob qualitatem Constitutionis eamdem censuram inferentis, quae recentissima est, ac plane notoria, difficile dari posse bonam fidem quae admonitionem omitti posse suadeat. Quod si de externo foro sermo sit, distinguendum erit inter pastoralem admonitionem ac judicialem sententiam, qua reum de quo agitur excommunicationem incurrisse declaratur. Sententiam hanc declaratoriam, utrum ferri expediat definiri generatim non potest, sed facti personarumque circumstantiis sedulo expensis dignosci debet. Ad pastoralem vero admonitionem quod attinet, quid Theologi doceant probe nosti, qui, si deficiente probabili spe emendationis ac fructus, prudentique metu gravioris cujuspiam mali concurrente, differri admonendi officium, quod ex proprio munere Pastorem urget, posse consentiunt; nihilominus monent si scandalum a Pastoris silentio oriatur, intermitti illud non licere. Quod denique quinto loco addebas, utrum habeas facultatem absolvendi a praedictis excommunicationibus, censuerunt Emi Patres, id a Te quaeri ob clausulas derogatorias, quae in Constitutione Apostolicae Sedis leguntur; nam ceteroqui, quid facultatum Tibi datum sit, nosse ipse debes. Itaque decreverunt, ut declaratio circa praedictas clausulas de mandato Sanctitatis Suae ab hac suprema Congregatione edita Tibi communicetur, quae est tenoris sequentis : Colla detta Costituzione il Santo Padre non ha punto inteso di recare la menoma alterazione alle facolta di qualsiasi natura dalla S. Sede innanzi alla promulgazione della medesima accordate, sieno esse quinquennali, o straordinarie, o relative ad presente Giubileo, i vuole che rimangano nel pieno loro vigore durante il termine nelle rispettive concessioni od indulti prefinito.

In quinto dubio non satis Te intelligere indicas, cur in Constitutione Apostolicae Sedis, sub numero quarto excommunicationum latae sententiae quae Romano Pontifici reservantur, ea quoque recensetur, quae est contra non denunciantes occultos coryphaeos ac duces sectae massonicae aut carbonariae, aliarumve ejusdem generis sectarum, quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates, seu palam, seu clandestine machinantur, eaque dubii ratio a Te proponitur, quod nomina praesidentium et membra cujusque Logiae publice typis dentur. Sed ne in re tam gravi, quaeque tanti interest incolumitatis

Ecclesiae, salutis animarum, publicaeque tranquillitatis, quempiam indormire sinas, persuadere Tibi debes, non sine gravissimis causis Romanum Pontificem e sua specula ex qua totam Ecclesiam omnesque simul circumstantias circumspicit, excommunicationem illam jampridem latam, multo mitioribus terminis cohibitam retinuisse. Quamquam haud difficile cuique erit aliquam per se causam videre injunctae denunciationis, licet, ut ais, praesidentium ac membrorum nomina, saltem in secta Massonica et Carbonaria, publice typis dentur. Ceteris enim praetermissis, quis sane dicere aut nosse valeat, utrum qui in publicis ephemeridibus apparent, specie tantum ac nomine tenus coryphaei ac duces sint, veri autem machinationum artifices directoresque delitescant ? Aut quis etiam divinet, utrum perpetuo et constanter ducum nomina evulgare velint? Vides igitur, non inutiliter neque sine causa praeceptum esse, ut coryphaei saltem qui occulti sint denuncientur.

At quaeris cui et a quibus fieri ejusdem denunciationes in missionibus debeant. Obscurum esse minime potest, a quibus faciendae sint. Generale quippe est praeceptum omnibus fidelibus injunctum. Cui vero sunt faciendae manifestum quoque est, nimirum ei, qui pro pastorali officio vigilare et cavere debet, ne oves sibi concreditae in lupos incurrant, neve peste inficiantur ; cujusmodi est quicumque episcopale vel quasi episcopale munus in Missionibus gerit, Vicarius videlicet vel Praefectus Apostolicus, vel ab eis ad hunc effectum delegatus.

IV. DECRETUM S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA

FIDE, DIE 5 FEB., 1854. Ssmus. Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. IX, referente infrascripto S. Congregationis de Propaganda Fide Secretario in audientia die 5 Februarii 1854, benigne concessit omnibus Episcopis Hiberniae ut formulae VI. quae iisdem concedi consuevit numerus tertius ea ratione extendatur ut complectatur matrimonia, tum contracta, tum contrahenda, idque pro matrimoniis, tam Catholicorum quam eorum qui ab haeresi convertuntur servatis caeteroquin servandis et contrariis quibuscunque haud obstantibus.

Datum Romae ex Aedibus dictae S. Congregationis die et anno ut supra Gratis sine ulla solutione quocunque titulo.

AL. BARNABO, a Secretis. Concordat cum originali.

+JOSEPHUS DIXON,

Archiep. Armacanus, &c.

THE IRISH

ECCLESIASTICAL RECORD.

MARCH, 1873.

ON A MANUSCRIPT WRITTEN BY ST. CAMIN,

OF INISCELTRA.1

AMONGST the Irish MSS. recently transferred from the Franciscan Convent of St. Isidore's, at Rome, to the Franciscan Convent in this city, by the favour of the authorities of the Seraphic Order both here and in Rome, there is one of especial interest, the history of which I desire, with the permission of its present obliging custodians, briefly to bring under notice.

This MS., which is only a small remnant of what must have been a large work, consists at present of but six leaves of thin vellum, measuring fourteen inches in length by ten in breadth. It contains a large fragment of the Psalm "Beati Immaculati," the 118th Psalm in the Douay Bible, and the 119th in the Protestant Authorized Version. The portion remaining is divided into twelve chapters of eight verses each. Every chapter begins with a large illuminated letter of most exquisite pattern ; and each verse with an ornamental capital of smaller size.

The text, which is in Latin, is interspersed with explanatory glosses in the same language; and additional glosses and scholia are written in the spaces between the chapters and along the margins.

The writing of the Scriptural text is unusually large, the letters being nearly half an inch in length, and not rounded as in the Book of Kells.

The penmanship is not so beautifully executed as that of the Book of Kells; and the attempts at ornamentation are, in general, rather rude, compared with the exquisite

1 The substance of a paper read before the Royal Irish Academy, 10th June, 1872, by W. M. HENNESSY, Esq., M.R.I.A.

VOL. IX.

16

« ForrigeFortsett »