Sidebilder
PDF
ePub

heaven-sent friend should be given us as remarkable for learning as for sanctity, who, casting off, in the first place, the prejudice of the school in which he had been educated, and daring, then, the clamours of a powerful adverse faction, courageously shook off and shattered the yoke of error, and undertook to reform doctrines traditionally revered, and to restore their honours to maligned sages; that the judgment of the Apostolic See should approve his work, and solemnly declare his followers safe from all censure of laxity-or rigorismthat so great, I say, and unexpected a change of things should have been so speedily accomplished, was, we must all say, most fortunate for us—was, we must all feel, a blessing ineffable and divine."

LITURGICAL QUESTIONS.

I.-QUESTIONS CONCERNING THE MISSA PRO POPULO.

The following questions were proposed to the S. Congregation of the Council :

“I. An parochus die festo a sua paræcia absens satisfaciat suæ obligationi missam celebrando pro populo in loco ubi degit, seu potius teneatur substituere alium qui missam pro populo dicat in propria ecclesia ?

Et quatenus negative ad secundam partem. "II. An teneatur missam applicare pro populo in loco ubi degit, seu potius ad parochiam rediens teneatur applicare in propria ecclesia ?

“III. An parochus morbi causa legitimeimpeditus nemissam celebret, teneatur post recuperatam sanitatem tot missas apylicare pro populo, quot durante morbo omisit, sive in casu quo nec per se nec per alium celebrare poterat sine gravi incommodo, sive in casu quo poterat per alium, sed ex aliquo vano timore vel negligentia non curavit vel non obtinuit ut alius pro se celebraret.”

To these questions the S. Congregation replied, 14th December, 1872 :

Parochum die festo a sua parecia legitime absentem satisfacere suæ obligationi missam applicando pro populo suo, in loco ubi degit, dummodo ad necessariam populi commoditatein alius sacerdos in ecclesia parochiali celebret et verbum Dei explicet.

Parochum vero utcumque legitime impeditum ne missam celebret, teneri eam die festo per alium celebrari et applicari facere pro populo in ecclesia parochiali : quod si ita factum non fuerit, quamprimum poterit, missam pro populo applicare debere.

II.--De Confessariis Monialium extra claustra Dubium. Aliquando moniales aut sanitatis causa, aut ob aliud motivum ad bene tempus facultatem e Monasterio exeundi obtinent, retento habitu. Quaeritur an tunc possint confessionem instituere apud Confessarium ab Episcopo approbatum pro utroque sexu, quamvis approbatus non sit pro monialibus ?

Sanctissimus in audientia habita die vigesima séptima Augusti, 1852, Mandavit rescribi :

Affirmative, durante mora extra Monasterium.

[The above document will be found at page 141 of Bizzarri's Collectanea in usum Secretariae S. Congregationis Episcoporum et Regularium.]

DOCUMENTS.

I.-INDULGENCES GRANTED TO THE APOSTLE

SHIP OF PRAYER. BEATISSIME PATER,

Henricus Ramiere, apostolatus orationis generalis moderator, ad Vestræ Sanctitatis pedes provulutus, modicam ei partem offert innumerabilium precum, sacrificiorum et piarum actionum quas ob Sanctæ Sedis catholicæque Ecclesiæ triumphum obtinendum dictæ societatis membra, sed maxime pueri et puellæ ad pontificalem militiam pertinentes, ultimis mensibus peregerunt.

Hæc nempe pontificalis militia peculiaris quædam praxis est qua apostolatus orationis puerorum ætati et indoliadaptatur, quaque juniores christiani ad Sanctam Sedem armis sibi propriis defendendam excitantur, speciatim vero frequenti communione, et quampluribus horis in strenuo labore perfectaque regulæ custodia impensis.

Jam centena millia numerantur qui in variis orbis partibus et in utriusque sexus educationis domibus huic militiæ nomina dederunt, et ubique hæc pia praxis uberrimos edidit fructus. Dum scilicet renovatur in his domibus sacramentorum frequentatio et scholasticæ disciplinæ observantia, augetur sive inter alumnos, sive etiam inter magistros alumnorumque parentes amor Ecclesiæ et devotio erga Sanctam Sedem ; hujusque spiritualis militiæ exercitio ad prælia Domini efficacioribus armis aliquando prælianda juvenes disponuntur.

Ut vero hi fructus in dies crescant, utque nostrum hoc defensorum Sanctæ Sedis seminarium nova ubertate donetur, a Vestra Sanctitate humilis orator suppliciter postulat:

Primo, ut Vestra Sanctitas sua benedictione sancire dignetur decorationes, seu insignia quæ ad militum conatus remunerandos eorumque generositatem excitandam, juxta meritorum gradus, ipsis a magistris tradentur, eo tamen pacto ut qui his insignibus decorabuntur toties promissum renovent societatibus ab Ecclesia damnatis numquam sua dandi nomina, et Sanctæ Sedis jura semper tuendi.

Secundo, ut qui his decorationibus fuerint insigniti, tum ipsa die qua eas accipient, tum in mortis articulo, pontificali benedictione cum plenaria indulgentia frui possint, sive a militiæ moderatore, sive a proprio confessario ipsis impartienda ; utque præterea ii qui ad finem usque studiorum militiæ officia constanter impleverint, et ideo supremam decorationem accipient, duplex supradictum privilegium parentibus in primo gradu communicare possint.

Tertio, ut omnes qui pias praxes pontificalis militiæ peragunt, plenariam indulgentiam lucrari possint, primo quidem in die quo associatio instaurabitur circa initium anni scholastici ; deinceps vero in festis Cathedræ Romanæ sancti Petri (die 18 januarii), sancti Leonis (die 11 aprilis), B. V. Mariæ Auxiliatricis (die 24 maii), et sanctorum Petri et Pauli (die 29 junii).

Quarto, demum, ut ad prædictas gratias lucrandas nulla alia aggregatione aut inscriptione opus sit nisi ea quæ requiritur ad ingrediendam societatem apostolatus orationis, cujus militia pontificalis specialis est praxis, ita ut in omnibus domibus apostolatui orationis aggregatis militiam pontificalem instituere liceat.

Ex audientia SSmi diei 21 Aprilis 1870.

SSmus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. IX, referente me infrascripto S. Congregationis de Propaganda fide card. præfecto, perpensis expositis, benigne rescribi jussit prout sequitur : Ad I. juxta petita ; ad II. affirmative servatis de jure servandis, et quoad indulgentiam in articulo mortis lucrandam, dummodo rite dispositi SSmum Jesu nomen saltem corde, si ore nequiverint, devote invocaverint; ad III, affirmative, servatis ut supra de jure servandis, ad IV, affirmative, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romæ, ex ædibus d. S. Congregationis, die et anno supradictis."

Al., Card. BARNABO, præfectus. Præsens rescriptum exhibitum fuit in secretaria S. Congregationis Indulgentiarum hac die 15 februarii 1873, ad formam decreti ejusdem S. Congregationis die 14 aprilis 1856. In quorum fidem etc.

Dominicus SARRA, substitutus.

II.-MAGNA SUPPLICIA A PERSECUTORIBUS

ALIQUOT CATHOLICORUM IN HIBERNIA
SUMPTA.

Anno 1577, Guilielmus Drurius Anglus Hiberniae Prorex citatus à Rdissimo. Patricio Heli, Franciscano Episcopo [quem ob religionis solius causam una cum religioso fratre morti addixerat] ad Xti. tribunal rationem facti redditurus, repente gravissimo morbo correptus, furens et blasphemans, paulo post interiit. Ejus certè funebri die, tales tenebrae, tonitrua, fulgura fuerunt cujusmodi prius et posterius Hibernia non noverat.

Quo tempore Baro Graius proregebat in Hibernia, totusque erat in insectandis Catholicis, insimulans eos falso, quod Jacobo Mauritiadi et Sandero [qui a Gregorio XIII. suppetiolas Catholicis duxerant] faverent: quodque Hurlaeum, Tannerum, aliosque Epos. et Sacerdotes, qui praedictorum complices erant, impensius foverent, inventus est Robertus Dillonus, cocles equestris, et supremi Senatorii ordinis, ambitiosissimi et perfidissimi ingenii vir, qui plurimos nobilissimos Episcoporum et Sacerdotum patronos prodebat, reosque lesae majestatis peragebat. Vah! Quot ille nobiles familias, quot perillustres Heroes evertit, quantumque patrii sanguinis per summum nefas exsuxit ! Cum igitur undique Sacerdotes disquirerentur, et vix uspiam tuti esse possent, Immaculata Deipara Virgo, devotissimo famulo suo Patricio Nigramo, Sacerdoti, opportunè voluit subvenire. Nocte igitur in multo splendore apparuit Alisonae Fitsimon, conjugi Richardi Bellingi inclyti juris consulti, tum Donamori prope Dublinium degenti, edocens illum Patricium confestim quaerendum ad mortem, ideoque statim esse occultandum. Surgeret igitur ut eum accersciret et occultaret in crypta, quam infra lapidem in penuario reperiret.

Obsequitur tandem, non tamen sine tergiversatione, Alisona ducitque Patricium ad latibulum, quod non absque difficultate offendit. Gradus erant ad descendendum, lectus, mensa et caetera necessariis usibus commoda, visusque locus non minus amaenus quam securus. Tantisper illic delituit Patricius, donec abeuntibus satellitibus, Alsona, à clementissima Dei Matre monita, illum evocavit. Quo egresso, et lapide ut prius reposito, cum postea curiose perlustrare locum percuperent, nullum ejus vestigium, fodiendo et laborando, percipere unquam potuerunt. Ego certe hoc affirmare nolui priusquam non modo optima illa Matrona, verum plures alii omni exceptione majores sanctum jusjurandum de rei veritate interposuissent.

Ceterum Graius, ille Prorex, a Regina ipsa multifariam ob feritatem et impietatem objurgatus, Provinciam abdicare, et despectus ab aula exulare coactus est. Robertus vero Dillonus, Deo et hominibus exosus, tandem perduellionis accusatus omnique dignitate spoliatus difficulter furcam evasurus dicebatur nisi

, ex maerore, praematura morte fuisset extinctus. Anno 1581, in civitate Yokilla (Youghal) decurio ex cohorte centurionis Piersei, cum duobus militibus centurionis deturbavit, blasphemavit, rambisset crucem repertam inter rudera coenobii Dominicanorum. Ille phrenesi et caecitate correptus, a cruce etiam ut aiebat oppressus, reptans per plateas exspiravit intra biduum. Isti pediculari morbo enecti, ex

intollerabili, non elati sed extracti, sub dio jacuerunt, volucrum et ferarum pabulum.

Anno 1594, in eadem civitate Puritanus Anglus, Pseudoecclesiastes Joannis Doudali, equitis et centurionis, in Deum divosq. saepe blasphemus, tandem in Deiparam, et salutationem angelicam acerbius invectus est. Illam non esse in mulieribus benedictam ; sed et Angelum Gabrielem (nescio ob quam causam] fuisse veneficum impurissime asseruit.

Is vero nocte sequenti decumbens expetiit socii pugionem ut mandato Cacodaemonis, quemadmodum aperte profitebatur, sese confoderet. Denegante et flagitium deprecante socio, sequenti die ad mare innixus baculo, quod senex esset, progressus est, cumque exarasset majusculis literis “ Thomas Lythse se submergit,” togatus processit pectore tenus in aequor. Accurrentibus qui retraherent militibus caput suum ipse involvit continuitque donec vivere desiit. Centurio ille

« ForrigeFortsett »