Sidebilder
PDF
ePub

eques, ex dedecore et ignominia professioni suae aspersa, maxime commotus, cadaver altissima pertica transfossum in ipsa arena sepeliri fecit. Attamen vel a lupis vel a daemonibus abreptum disparuit.

Anno 1599, praesidiariis in castro Cahirensi non sufficiebat sylva vicina ad focum, sed tectum sacelli et crucem libuit comburere. Communicata igitur ope, ex tecto et cruce quantum jumentum perferre potuit ad stationem transtulerunt ; verum consedente mortuo jumento, horror et poenitentia facti caeteros occupavit.

At vero Centurio animosior crucem cum parte tecti in ignem projecit. Subito ferventissime flagrans et miserrime vociferans ad paradromidem castri conscendit, ibique excubitori sciscitanti quorsum evaderet, respondit “ad praecipituum imperio Domini sui," et uno cum verbo sese praecipitans in praeterlabentem fluvium non amplius comparuit.

Anno eodem in Lagenia in Castro Elicio, Jacobus Devereux, Apostata Sacerdos, se gerebat officialem haeretici Superintendentis. In Sacello loci S. Joannis Baptistae imaginem conspiciens, in vilem obscurumque angulum, sordibus obsitum, jussit projici. Eodem momento paralisi affectus, impotens a suis in cæmeterium elatus est, statimque in summo foetore impiam animam efflavit. Cadavere vero ejus in loco quem imagini deputavit humato, ipsa imago priori loco restituta est.

Anno item eodem Gualterus Ballus, vere vir Belial, Senator Dubliniensis (tam impius filius in Matrem, quam decrepitae aetatis invitam traxit in Concilium impiorum et in viam peccatorum, quam sacrilegus investigator Christorum Domini seu Sacerdotum] magno comitatu Patrem quemdam Franciscanum, Patremque Societatis Jesu rimebatur ; eosque tantum non intercipiebat. Tandem spe delusus domum remeans, rabidus spiransque blasphemias caeteris Sacerdotum persecutoribus in inferno se subito aggregavit.

Anno 1600, Henricus Wallopus Anglus ex secretiori senatu et Regni proquaestor, qui Catholicorum cruentus et implacabilis semper fuit persecutor. Is cum conjuge ejusdem furfuris et Domina Sentledgera aliisque primariis Puritanis ritus et exequias ecclesiasticas, tanquam Papisticae superstitionis reliquias, consuevit inter reliquas blasphemias irridere, et exsibilare.

Tandem vita excessit sed adeo tum intollerabli foetore ut nulli fautorum quantumvis libentes ejus cadaveri accedere nedum parentare possent. Igitur non aliud ei templum fuit vel cloaca vel infernus, non alia vero justa quam nefandaseitae execratio ac divinorum judiciorum in hos cedros Libani grata

commemoratio.

Idem prorsus et eodem modo accidit praecipuis exequiarum contemptoribus, ut conjugi praedicti Wallopi, necnon Antonii Sentlegeri, plurimisque aliis Puritanis, ut jam vulgare sit dubium an Puritani, quo magis primarii sint, eo certius, corpore simul et anima ad inferos deportentur.

Anno eodem Radulphus Lanaeus eques, regii exercitus censor, Senatus supremi consultor sagaciter indagabat Sacerdotes. Ejus statim tota domus, totaque suppellex tam repente noctu deflagravit, ut cum in frequenti habitaret platea, et aedium turris ex solidis esset lapidibus; ipsos tamem excubitores, nedum caeteros latuit incendium, et omnibus stupentibus vix cineres, vix ulla vestigia superfuerunt.

Mirum quam anxio hoc sectarii silentio contegere voluerunt. Idem cum supremum clausisset diem ubi sepultus fuit, incertum ; certum autem est, urna absque cadavere fuisse parentatum.

Anno 1602, Jacobus Latnaerus Anglus Puritanus, et, si Deo placet, Doctor Theologus, magnusque Proregis Sacellanus obiit. Is ut quemdam Patrem Societatis ex diuturno carcere liberaret,egeregium equumsponsione accepit, fefellit pignoratam fidem. Accidit ut eidem equo insidens, cum ex aborto aliquo strepitu ferociens equus paulatim submovissit illum è turba, ab aliquo nomini praviso, glande pone auriculam, salvo toto reliquo exercitu, trajiceretur. Auribus multorum, multum imposuerat, auribusque ipsius impositum fuit, quo intra biduum audire et vivere destitit.

Anno 1603, ex nobili Donagalensi Monasterio deturbabantur decrepiti quidam Monachi, qui ab obtutu hereticorum dissiti suo utcunque fruebantur coenobio, viceque eorum praepostere substituebantur Praesidiarii.

Cum, ut fit, sacratum isti locum nefario polluerent, nec aliquid quod possent non prophanarent et diruerent, factum est, ut cum in portu, et certe non proximè adesset navis in qua maxima copia erat tormentarii pulveris, ex coelo misso fulmine incensus est latens ille pulvis, simulque ac fuit inflammatus, magno venti flatu deferebatur in tectum coenobii, dictoq. citius integrum cohortem absumpsit. Non absimilis longe ante fuit Dirrensis Monasterii violatorum interitus anno 1570, itidem a fulmine (quod raro accidit in Hibernia] et tormentario pulvere, quingentis simul militibus in cineres redactis.

Anno 1603, Adamus Loftus, Anglus Apostata Sacerdos, et totius Regni Cancellarius saepius credebatur ex remorsa conscientiae ad resipiscentiam propendere : Longe lateque serpebat illa suspicio, et ad ipsos Regni Moderatores pertingebat,

suam

timens sibi Adamus, ne ex ea minueretur ipsi dignitas, occurrere voluit infamiae, ut interpretabatur, disserendo contra Catholicam de Purgatorio doctrinam, Dies concioni habendae condicebatur ipsum Festum Animarum. Ob rei novitatem, quia ut emeritus (non enim multum octogenario aberat) ab illo officio diu vacabat, ingens erat confluxus, et, ut propius adessent, ad melius audiendum concertatio ; vix exorsus, torminibus ventris acerrime urgeri coepit, primo ex palescere, vocem remittere, silere, vultum humerosque contrahere, gravissime laborare percipiebatur. Tandem exonerato ventre, non tantum strepitu sed foetore, toti multitudini apprimè intentæ patellam concioni habendae magis idoneam proposuit, nec ulterius progredi potuit. Qui purgationem animarum improbare voluit, purgatione corporis, causa cedere coactus est.

Anno 1603, Longa Regni Elizabethae epitasis, tragica catastrophe tanquam suorum facinorum idonea coronide debebat absolvi. Totis 44 annis, nec per

favores allicere, nec per furores impellere ducentos ex universo Ibernico populo in

haeresim potuerat. Saepe enim, ne illam Patriam, ut Angliam, sanguine ad luendum religionis candorem purpuraret, obstitit vel procerum aliquorum vel totius populi ad propugnandam suam avitam fidem explorata propensio. Nunc autem pulsi erant ex Ibernia Hispani, depauperata tota regio, Comes Tironensis valde debilitatus, omnes a resistendo impotentes, et nullum subesse videbatur obstaculum quo minus vel inviti fierent sectarii. Instigabant Puritani, pestes et eversores Regnorum. A Dublinia, primaria civitate, ad quam credebant reliquam Iberniam se facile composituram, exordiri placuit, conscriptis quadraginta consessoribus, plurimisque quadruplatoribus, apparitoribus, et carcerum praefectis disseminatisque undequaque terrorum et periculorum rumoribus. Tandem condicto die, Tribunali ad Majestatem et severitatem valde composito, sistitur Senatus Populusque Dubliniensis. Reginae immensa clementia, et plurima in illam civitatem benemerita, nec non antiqua et intemerata in suos Reges Dubliniensium fides gravi et accurata oratione laudantur. Solummodo superesse dicebatur, ut qua observantia in reliquis semper fuissent, pari etiam in amplectenda Evangelica luce, quam Regina semper voluit, nunc autem morti proxima debuit propagare, uterentur. Obsequentes omni honore, detractantes omni supplicio protinus esse afficiendos. Brevi responsione opus esse, et in alterutram partem definita. Responsum est igitur una omnium (dempta unius et alterius) consensione: Potestati Caesaris suas fortunas omnes, vitasque ipsas permitti: Deo autem fidem religionemque deberi et servari : illam fixam et immutabilem suam esse sententiam. Vultibus igitur verbisque atrocibus jubentur senatores civesque selecti in perpetuum carcerem abripi. Reliqui etiam ordine omnes suo non majorem praestolari gratiam admonentur. Sed gnari ejus quod dixit Abner, periculosam esse desperationem ; ac prospicientes obfirmatos esse in avita religione universos, frementes frendentesque coguntur ab incoepto disistere, illosque celeberrimos Xti. fieri confessores (qui praeclara constantia impetum omnium quae contra Iberniam fiebant, periculosissimum eluserunt) post quinqueseptimanarum carceres emancipare; quique eis animam addidit ad resistendum Deus, idem qui neminem patitur tentari supra id quod potest, de coelo prospexit ut audiret gemitus compeditorum, et sustulit illis e vivis Elizabetham, praefecitque Regem qui ex morte utriusque Parentis suaque ipsius captivitate expertus indolem Puritanorum immanem eorum insolentiam compesseret. De utrisque Elizabetha et Puritanis paucis diebus postquam Catholicos Dublinienses exercuerunt, exiget divina aequitas justissimum hoc supplicium. Audita vero Reginae morte, Deus immortalis ! Quis Catholicorum Ibernorum in profitenda Religione evincit ardor, quae ad Templa repurganda et restauranda alacritas! Qualis ad supplicationes, sacramenta, conciones fuit confluxus ! Certe non modo dicendi facundiam, et facultatem humanam, sed etiam fidem superat. Elizabetha jam extincta morbo modo, ac morte inglorius (usque adeo ut de illis ipsimet sileant sectarii) succedente Jacobo Rege, delegati sunt ex Ibernia nobilissimi ac prudentissimi viri, qui obsequentissmo quod reliqua omnia regna demississimis precibus ante omnia Religionis Catholicae libertatem efflagitarent ; sed in Angliam venientes clam moniti sunt a praecipuis, amicitiae ergo, religione praetermissa caetera proponerent. Illi vero omnia alia posthabentes, spretis insuper carceribus quibus ab inccepto deterrendi credebantur, unius religionis indemnitatem deposcebant. Rex in praesentia praecipuorum procerum, ac solicitos tantum officii fideique erga ipsum. Laetissimum id ad nuntium Ibernia. Sed inde frendentes, frementesque Puritani, prodi fidem evangelicam exclamarunt : permissa immunitate religionis Catholicae, omnium mortalium Papistissimis, certissimum praeludium ac praejudicium ruentis Evangelii nec ob aliam causam

Rege in Puritanos animadverti

, quam ut sublatis Evangelii defensoribus, Papismo fenestra vel potius janua aperiatur. Importunitate ac impudentia tandem extorserunt nova edicta Catholicis in Ibernia opprimendis, quibus illorum nequitiae

[ocr errors]

laxatis habenis, quidquid impietas, crudelitas, immanitas voluit in eosdem exercuerunt. Et quod tempora priora nesciverunt, lex quam vocant martialis (ut scilicet indicta causa innocentissimus quisque e vestigio in ipsis triviis ad libidinem non Judicis publici sed nebulonis plerumque in eo officio constituti suspenderetur) introducta est. Quis strages, exilia, depopulationes, carceres, oppressiones illorum dierum dinumeret ? Sed Deo suis athletis propitio, nihil perfidiae hereticae profuit, mulieres crinibus per vicos raptasse, pueros virgis flagellasse, viros pugnis caesos, uxoribus, prolibus, fortunis spoliatos in humeris ad impia templa deportasse, minis ac terroribus in totam gentem fulminasse, unico tantum coriario ex universa Ibernia omnibus his laboribus gregi suo acquisito. Incomparabiles forsitan in fide constantia, tanto sudore in duorum annorum Neroniana persecutione non nisi unicum potuisset, eundemque corpore magis quam anima sectario cactui consociasse. Interim boni isti Puritani qui spe certissima devoraverant sanguinem fortunasque Catholicorum qua fiducia freti animos ingentiores assumpserant, luxuriantes ipsi, conjuges ac proles insolenti suppellectili, ornatu, comitatu, tandem aere alieno abrutis, sibi inter se, ut Cadmi fratres, dissentientes, legi magis magisque invisi, Deo et hominibus exosi, Catholicorum intemeratam fidem sua iniquitate, propriam vero erga Deum, Regem hominesque perfidiam sua explorata fraude liquido demonstrarunt. Indeque jam eorum Ministri nepotum ac nebulonum; eorum nobiles, decoctorum; eorum caterva, seditiosorum nomine, ac loco recensentur.

Scripta sunt ad me a R. Patre Christophoro Holivodio

(Holywood) Superiore Societatis Jesu in Ibernia, et vera esse testor.

Henr: FitzSimon.

« ForrigeFortsett »