Sidebilder
PDF
ePub

libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii, omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium.

XLIV. Suionum hinc civitates ipso in Oceano praeter viros armaque classibus valent. Forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem agit. Nec velis ministrantur, nec remos in ordinem lateribus adiungunt; solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iure parendi. Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosa porro armatorum manus facile lasciviunt. Enimvero neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas

est.

XLV. Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet. Sonum insuper emergentis audiri, formasque deorum et radios capitis aspici persuasio adiicit. Illuc usque (et fama vera) tantum natura. Ergo iam dextro Suevici maris litore Aestiorum gentes alluuntur, quibus ritus habitusque Suevorum, lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur; insigne superstitionis formas aprorum gestant. Id pro armis omniumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. Sed et mare scrutantur,

ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso littore legunt. Nec quae natura, quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis in nullo usu; rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Sucum tamen arborum esse intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut orientis secretis, ubi tura balsamaque sudant, ita occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in adversa litora exundant. Si naturam sucini admoto igne tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes uno differunt, quod femina dominatur. In tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant. Hic Sueviae finis.

XLVI.

Tribes of doubtful nationality about the Vistula. The Peucini, Veneti, Fenni. Savage and miserable life of the Fenni. Fabulous tribes.

XLVI. Peucinorum Venetorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis ascribam, dubito, quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis ut Germani agunt. Sordes omnium, ac torpor procerum; connubiis mistis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.

Veneti multum ex moribus traxerunt; nam quic

quid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt, et scuta gestant, et pedum usu ac pernicitate gaudent, quae omnia diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas; non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus; solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur, partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur. Huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spé metuque versare. Securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam assecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. Cetera iam fabulosa, Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere. Quod ego ut incompertum in medium relinquam.

NOTES.

1.

CHAPTER I.

Germania omnis.] Germany proper, or beyond the Rhine, as opposed to the provinces of Upper and Lower Germany (Germania Prima and Secunda) on the left of the Rhine. Comp. Caesar, B. G. 1. 1, where Gallia omnis denotes Gaul in contradistinction to the province of Gaul.

2. Mutuo metu.] With this expression Lipsius compares Thucyd. III. 11, τὸ ἀντίπαλον δέος.

3. Montibus.] The Carpathian range.

4. Oceanus.] The German ocean and the Baltic which in Ch. 45 is called Suevicum mare.

5. Latos sinus.] Sinus may mean either a gulf or a peninsula. Here it means the latter. Compare its use, Ch. 29, sinus imperii; and Ch. 37, eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent. Tacitus expresses himself more definitely, Ch. 35, in septentrionem ingenti flexu redit (Germania). By 'latos sinus' and 'ingenti flexu' he means the Cimbric Chersonesus, sc. Jutland and Sles wick-Holstein.

6. Insularum immensa spatia.] The islands in the Baltic, Zealand, Funen, &c., and also Norway and Sweden. These regions were the seat of the Suiones (Ch. 44). Comp. Pliny, H. N. II 112: Nam et in Germania immensas insulas, non pridem compertas, cognitum habeo.

7. Nuper cognitis...regibus.] Expeditions were undertaken into Germany by Claudius Nero Drusus (the brother of the Emperor Tiberius) B. C. 12, and by his son, the famous Germanicus, A. D. 15 and 16, who completely defeated the Germans on the Weser. Of this last expedition (to which here and Ch. 33 there is special allusion) Tacitus gives us an account, Ann. II. 8-24. Pliny, H. N. IV. 27, says that these campaigns led to the discovery of as many as twenty-three islands.

The ablatives, 'cognitis...regibus,' define the locality of the

« ForrigeFortsett »