Sidebilder
PDF
ePub

Godewell et Haywod, quæ sunt quinque in universo cum confirmatione ejusdem capituli. Item inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Hentone pro decimis de Ricardeston. Item, inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Parvehaitone. Item, inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Lacok pro prato nostro de Lokcesuuell. Item inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Lambourne, scilicit decano Sancti Pauli London. Item, inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Lydeford Ewyas pro decimis de Mighale quæ sunt quinque in universo. Item inter nos et abbatem Malmesburiensem pro fils aqaæ de Merkedene. Item inter nos et abbatem Malmesburiensem pro quadam pastura apud Coderyntone. Item inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Wynterbourne de minutis decimis apud Ricardestone vel Berewyke, confirmata per Episcopum Sar, et capitulum Sar.

Item composicio nova est inter nos et Rectorem Ecclesiæ de Calne de ix d. annui redditus sibi debitis.

Tituli privilegiorum et indulgentiarum.

ii. Celestinus Papa III.

Primo, de protectione domus. Secundo, de confirmation e omnium quæ juste possidemus vel juste adipisci poterimus. Tertio, quod decimas dare non tenemur de laboribus propriis tam de terris cultis quam incultis, de ortis, virgultis, piscationibus vel de nutrimentis animalium nostrorum. Quarto, quod clericos et laicos liberos ad conversionem recipere possumus. Quinto, quod fugitivos nostros excommunicare possumus. Sexto, quod nulli nostrum liceat sine licencia fidejubere, vel pecuniam mutuo accipere. Septimo, quod in causis propriis licet nobis fratrum nostrorum testimonio uti. Octavo, quod mullus episcopus vel alia quælibet persona nos ad secularia juditia vel aliquos Conventus publicos ire compellat. Nec ad domos nostras accedat causa convocandi conventus publicos. Neque de ordinatione Abbatis, vel de quoquam contra privilegia nostra vel ordinis instituta intromittat. Nono, quod ea, quæ ad episcopale offitium pertinent, ab alio quam a proprio episcopo perci pere possumus si necesse fuerit. Et quæ ab episcopis transeuntibus de quibus plenam noticiam habemus percipere possumus. Decimo, quod nichi dare debemus pro oleo sancto vel aliquo alio ecclesiastico sacramento. Undecimo, quod nulli liceat nos vel monasterium nostrum suspendere, excommunicare vel interdicere. Neque mercennarios nostros vel vicinos pro eo quod nobiscum laborant quando alii feriantur vel aliqua de propriis beneficia vel officia ex caritate prestiterint. Duodecimo, quod si commune interdictum fuerit, licet nobis in Monasterio nostro, interdictis exclusis, divina officia celebrare. Tertio decimo, quod nulli licet infra clausuram locorum nostrorum rapinam, violentiam vel quicquam aliud hujusmodi exercere. Quartodecimo, de confirmatione omnium libertatum, immunitatum, et exemptionum secularium exactionum quæ nobis fuerint rationabiliter indultæ. Quintodecimo, quod nulli liceat monasterium nostrum temere perturbare, nec quicquam de possessionibus nostris vel rebus nostris auferre, retinere, vel minuere. Ultimo, quod omnes excommunicati sint qui contra hæc temere venire temptaverint.

iii. Celestinus Papa III.

Quod decimas dare non debemus de novalibus vel laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolimus, nec de nutrimentis animalium nostrorum.

Celestinus Papa IIIus.

De absolutione primi voti Radulfi filii Stephani, et de confirmatione voti ultimi.

.i. Alexander Papa IIIus.

De protectione domus. Secundo, de confirmatione omnium quæ juste possidemus vel juste adipisci poteriraus de quibus nominatim quædam specificat. Tertio, quod nullus episcopus sine certa et manifesta causa vel culpa nos ad concilium vel sinodum venire compellat, vel pro generali terræ interdicto in monasterio nostro divina celebrare prohibeat. Aut pro hiis quæ nobis a sede apostolica indulta sunt, nos vel mercennarios nostros anathematizare presumat. Quarto, quod si proprius episcopus substitutum Abbatem benedicere noluerit, liceat ei novitios proprios benedicere et alia quæ ad illud officium pertinent exercere. Quinto, de confirmatione libertatum seu immunitatum ac consuetudinum quæ nobis olim a Rege Henrico rationabiliter indultæ sunt et scriptis suis roborate. Sexto, quod liberas et absolutas personas ad habitum ordinis recipere possumus. Nec aliquis quempiam de monachis vel conversis nostris absque nostra licentia post factam in monasterio nostro professionem suscipere audeat. Septimo, quod fugitivos nostros excommunicare possumus. Octavo, quod nullus infra clausuram locorum nostrorum violentiam, rapinam vel furtum, sen hominem capere audeat. Nono, quod decimas dare non debemus de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus colimus, tam de terris antiquitus cultis quam de novalibus, neque de animalibus nostris. Decimo, quod nulli liceat monasterium nostrum temere perturbare nec quicquam de possessionibus vel rebus nostris auferre, retinere vel minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Undecimo, quod si quis contra predicta temere scienterque venire temptaverit, et secundo tertiore commonitus digne non satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et excommunicationis sententiæ subjaceat.

.xiiij. Alexander Papa III.

De protectione Abbatiæ de Stanleg. Et de confirmatione ecclesiæ de Blatedun.

.iiij. Clemens III"".

Quod ea quæ ad episcopale officium pertinent, ab alio quam a proprio episcopo percipere possumus si necesse fuerit. Item de hiis quæ percipere possumus ab episcopis transeuntibus de quibus plenam noticiam habemus. Item quod nullus nos ad secularia juditia vel aliquos conventus publicos ire compellat. Nec ad domos nostras accedat causa conventus publicos convocandi. Item quod in causis propriis liceat nobis fratrum nostrorum testimoniis uti. Item, quod nulli liceat mercennarios nostros vel vicinos interdicere vel excommunicare pro eo quod nobiscum laborant quando alii feriantur, vel aliqua de propriis beneficiciis beneficia vel officia ex caritate prestiterint. Item, in quibus causis licet nobis mercennarios nostros ab aliis excommunicatos absolvere et eis ecclesiastica sacramenta conferre.

.viij. Honorius III. Quod decimæ non dentur de novalibus adquisitis post generale concilium.

.vj. Honorius III". Quod liberæ personæ libere recipiantur sine mortuario.

[ocr errors]

.vj. Honorius III. Quod legati procurationes pecuniarias a monasteriis nostris non extorquant, et quod in domibus nostris cibis regularibus sint contenti.

.xij. Honorius III. Quod legati sine spetiali mandato domini papæ non possunt nos excommunicare vel suspendere, nec in monasteria nostra interdicti sententias promulgare.

.xiij. Honorius III. Quod prelati privilegia nostra et indulgentias observent, et ab aliis observari faciant.

Non absque dolore.

.xiiij. Gregorius IX. Quod Archiepiscopus Cantuaris et ejus suffraganei, aliique ecclesiarum prelati per Cantuariensem provinciam constituti, malefactores nostros, qui nobis injuriantur de possessionibus, rebus, et domibus nostris vel hominum nostrorum, (hoc verbum in duobus sequentibus reperitur) sive de hiis quæ nobis debentur ex testamento decedentium, sive de decimis laborum nostrorum et nutrimentis animalium; sententia publicæ excommunicationis vel suspensionis coherceant donec nobis plenarie satisfaciant. Item de illis qui manus violentas in nos vel aliquem nostrum injecerint.

Non absque dolore.

Gregorius .IXus. De eodem quo supra; generaliter ad omnes episcopos et ecclesiarum prelatos ad quos istæ litteræ pervenerint.

Non absque dolore.

.v. Innocentius .III. De eodem quo supra: ad Archiepiscopum Cantuariensem et ejus suffraganeos, et cetera, ut supra. Preterea de violenta manuum injectione claustralium in alterutrum, vel in clericum secularem.

.xv. Gregorius .IX.us. Quod immunes sumus a prestatione decimarum de lacte, lana, et agnis.

.vii. Gregorius .IXus. Quod trahi ad placitum non debemus ultra duas dietas. .xvj. Urbanus III. De confirmatione Wurthe cum pertinentiis.

.ix. Oto[n]is legati. Quod non debemus trahi ad placitum ultra duas dietas. Nec de causis litigantium compelli cognoscere.

.x. Oto[n]is legati. De decimis non dandis de possessionibus habitis ante concilium. Nec de novalibus ante vel post concilium adquisitis quæ propriis manibus aut sumptibus excolimus. Neque de ortis, virgultis, pratis, pascuis, nemoribus, molendinis, salinis, piscationibus, et nutrimentis animalium nostrorum.

Tituli privilegiorum quæ adquisita fuerant Anno gratiæ. Mo, cco. xlvo. per fratrem Michaelem Monachum, cujus laborem remuneret Deus in regno celorum. Amen.

Innocentius .IIII". A. Interpretatio de novalibus.
Innocentius .IIIIus. B. Non absque dolore,

Innocentius .IIIIus. C. Quod immunes sumus a præstatione omnium minu

tarum decimarum, scilicet de nutrimentis animalium, de ortis, virgultis, pratis, et ceteris ante concilium et post concilium acquisitis.

Innocentius .IIIIus. D. Quod nullus a nobis decimas exigere debet de nutrimentis animalium nostrorum, nec ab illis qui ea habent in pastura

vel custodia sua. Neque benefactores nostros excommunicare vel interdicere, seu suspendere.

Innocentius .IIII. E. Ne aliquis inferre possit sententiam in servientes aut familiares seu benefactores nostros, et cetera.

Innocentius .IIII. F. Quod omnibus ad servitium nostrum commorantibus possumus ecclesiastica Sacramenta conferre si copiam sacerdotum suorum de facili habere nequeunt.

Innocentius .IIIIus. G. Quod nullus nos trahat ad aliquod forum aliqua de causa, nec in ratione delicti, sine speciali mandato domini

рарӕ.

Innocentius .IIII. H. Ne aliquis secularis persona carnes commedere præsumat infra Abbatias vel Grangias nostras.

Innocentius .IIII. I. Quod Domus ordinis nostri non visitentur, nisi per personas ordinis.

Innocentius .IIII. K. Quod monachi nostri ordinentur sine examinatione. Innocentius .IIII". L. Quod Abbates possunt committere prioribus suis vices suas absolvendi Monachos et Conversos excommunicatos pro violenta manuum injectione invicem.

Innocentius .IIII. M. De conservandis nobis privilegiis et libertatibus et consuetudinibus antiquis.

Innocentius .IIIIus. N. De confirmatione omnium privilegiorum nostrorum. Innocentius .IIII. O. Quod nullus Delegatus vel subdelegatus Sententiam interdicti vel suspensionis aut excommunicationis in nos promulgare potest.

Innocentius .IIII. P. Quod compelli non possumus ad provisionem alicujus in pensionibus sive ecclesiasticis beneficiis.

Innocentius .IIII. Q. Quod nullus in dedicatione ecclesiæ vel alio tempore infra septa monasterii carnibus vesci præsumat.

Iunocentius .IIII. R. Quod bona eorum qui in monasteriis nostris professionem faciunt petere et retinere possumus.

Innocentius .IIII. S. Quod cogi non possumus vendere possessiones vel alia bona monasterii nostri.

Finales Concordiæ facta coram Justiciarios Domini Regis.

Childonoel. .i. Inter Nicholaum Abbatem et Godwinum Episcopum Wintoniensem de terra de Childcnoel.

Rudes sive Heland'. .ij. Inter Thomam Abbatem et Radulphum Bluet de una virgata terræ.

Stanleg'. .iij. Inter Stephanum Abbatem et Godefridum de Stanleg' de .vij. virgatis terræ.

Cudel' et Wappel'. .iiij. Inter Stephanum Abbatem et David Abbatem Sancti Augustini Bristolliæ de .j. hida et dimidia.

Cudel' et Wappel'. .v. Inter Stephanum Abbatem et Gilebertum de Finemer' de .iiij. carucatis terræ.

Cudel' et Wappel'. .vj. Inter Robertum Abbatem et Johannem de Berkel' de Cudel' cum pertinentiis.

Winterburn. .vij. Inter Stephanum Abbatem et Willelmum Clericum de

X X

Berewik' de .iiij. acris terræ.

Winterburn'. .viij. Inter Stephanum Abbatem et Johannem de Berewik' de uno mesuagio et .v. acris terræ.

Winterburn'. .ix. Inter Edmundum de Rocle et Willelmum Magistrum Hospitalis Sancti Bartholomei Bristolliæ de tertia parte feodi dimidii Militis cum pertinenciis.

Nethemore. .X. Inter Stephanum Abbatem et Walterum le Loverd de dimidia carucata terræ.

Blakedun'. .xj. Inter Stephanum Abbatem et Robertum de Aumari de communa pasturæ in Ubbeleg'.

Calestun', Aubree, Wiltun'. .xij. Inter Stephanum Abbatem et Walterum de Calestun de .j. virgata terræ in Calestun'. Et de .iiijor. acris prati in Aubree quæ vocantur Thornmed. Et de.j. mesuagio in Wiltun' juxta Abbatiam.

Heiwude. .xiij. Inter Stephanum Abbatem et Willelmum Burnel de .j. virgata terræ.

Cokelberg' .xiiij. Inter Petrum Abbatem et Nicholaum filium Petri de Cokelberg' de medietate molendini de Cokelb' pro .x. solidis annuis et una stika anguillarum.

Heiwude .xv. Inter Robertum Abbatem et Walterum de Paveli de .j. virgata

terræ.

Rusteshale. .xvj. Inter Robertum Abbatem et Ricardum le Blunt de Ruteshal' de Reddita .xl. solidorum pro .j. virgata terræ.

Jettun' .xvij. Inter Robertum Abbatem et Henricum de .l. acris terræ, et quodam prato, et pastura, et imparcamento.

Stodleg' .xviij. Inter Robertum Abbatem et Rogerum de Stodleg' de .viij acris prati et mesuagio quod Iagardus aliquando tenuit.

Bradenestok' xix. Inter Robertum Abbatem et Priorem de Bradenestok' de redditu duarum marcarum pro decimis de Cotstowe.

Eston' ΧΧ.

Inter Willelmum Abbatem et Petrum filium Galfridi de Wodeford de terra de Eston'.

Jetton' .xxi. Inter Willelmum Abbatem et Robertum Kaynel de advocatione ecclesiæ de Jetton'.

Carta Jocepini Judei de Bristollia facta coram Justiciarios Regis de Quietaclamantia totius debiti Radulphi de Bello Campo.

Tituli cartarum Regum quæ sunt rotulatæ et non in ordine. Ricardi Regis de protectione et de confirmatione omnium quæ Henricus Rex pater suus et Matill' Imperatrix avia sua sive alii nobis dederunt, vel in futurum dare aut vendere voluerint. Et preterea omnium dignitatum et libertatum quæ a predecessoribus suis Regibus Angliæ nobis concessæ fuerunt. Et quod poni in placitum non debuimus de aliquo tenemento nostro nisi coram ipso vel capitalibus Justiciariis suis, nisi de precepto ipsius.

Item Ejusdem de eodem verbo ad verbum; Secunda.

Item carta Regis Edwardi filii Regis Edwardi de verbo ad verbum.

Henrici Regis filii Johannis Regis de confirmatione omnium quæ in supra

« ForrigeFortsett »