Sidebilder
PDF
ePub

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas; et Vrbi sollicitus times,
Quid Seres, et regnata Cyro

Bactra parent, Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus;
Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento
Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
Cum pace delabentis Etruscum

In mare: nunc lapides adesos,
Stirpesque raptas, et pecus, et domos
Volventis una, non sine montium

Clamore, vicinaeque silvae,

Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui

Laetusque deget, cui licet in diem

Dixisse; vixi: cras vel atra

Nube polum Pater occupato,

Vel sole puro: non tamen irritum,
Quodcumque retro est, efficiet; neque
Diffinget, infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,

Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

L

Laudo manentem: si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,

Ne Cypriae, Tyriaeque merces

Addant avaro divitias mari.

Tunc me, biremis praesidio scaphae,
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret, geminusque Pollux.

134 Q. HOR. FLACCI CARM. LIB. III. 30.

ODE. XXX.

Exegi

monumentum aere perennius,

Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis.
Annorum series, et fuga temporum.

Non omnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Vsque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium.
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

HORATII FLACCI

CARMINVM

LIBER QVARTVS.

[ocr errors]

ODE I.

AD VENEREM.

Intermiss

Intermissa, Venus, diu,

Rursus bella moves. Parce, precor, precor!

Non sum qualis eram bonae

Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

Iam durum imperiis: abi,

Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domo

Paulli, purpureis ales oloribus,
Comissa bere Maximi,

Si torrere iecur quaeris idoneum.
Namque et nobilis, et decens,

Et pro sollicitis non tacitus reis,
Et centum puer artium,

Late signa feret militiae tuae:

Et quandoque potentior

Largis muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.

Illic plurima naribus

Duces tura; lyraeque, et Berecyntiae Delectabere tibiae

Mixtis carminibus, non sine fistula. Illic bis pueri die

Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes, pede candido

In morem Saliûm ter quatient humum. Me nec femina, nec puer

Iam, nec spes animi credula mutui,

Nec certare iuvat mero,

Nec vincire novis tempora floribus.

Sed cur, heu! Ligurine, cur

Manat rara meas lacryma per genas?

Cur facunda parum decoro

Inter verba cadit lingua silentio? Nocturnis te ego somniis

Iam captum teneo, iam volucrem sequor

Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

« ForrigeFortsett »