Sidebilder
PDF
ePub

HORATII FLACCI

CARMINVM

LIBER PRIMVS.

O DE I.

AD MAECENATE M. Maecenas

aecenas atavis edite regibus, O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse iuvat; metaque fervidis Evitata rotis, palmaque nobilis Terrarum dominos evehit ad Deos: Hunc, si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus; Illum, si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis. Gaudentem patrios findere sarculo Agros, Attalicis conditionibus Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoüm pavidus nauta secet mare. Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi

Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub love frigido
Venator, tenerae coniugis immemor;
Set visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederae praemia frontium
Dîs miscent superis: me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboüm refugit tendere barbiton.
Quod si me Lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

ODE II.

AD AVGVST VM.

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater , et rubenti
Dextera sacras iaculatus arces

Terruit Vrbem :
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae:
Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes;
Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis;
Et superiecto pavidae natarunt

Aequore damae.
Vidimus flavum Tiberim, retortis
Litore Etrusco violenter undis,
Ire deiectum monumenta Regis,

Templaque Vestae ;
Iliae dum se nimium querenti
lactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa, Iove non probante, u-

xorius amnis.
Audiet cives acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas, vitio parentum

Rara iuventus.

Quem vocet Divům populus ruentis
Imperî rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam?
Cui dabit partes scelus expiandi
Iuppiter? Tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo: Sive tu mavis, Erycina ridens, Quam Iocus circum volat, et Cupido: Sive neglectum genus, et nepotes

Respicis auctor, Heu! nimis longo satiate ludo; Quem iuvat clamor, galeaeque leves, Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem :
Sive mutata iuvenem figura
Ales in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari

Caesaris ultor;
Serus in caelum redeas; diuque
Laetus intersis populo Quirini:
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat. Hìc magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Caesar.

« ForrigeFortsett »